Ista velox aquila

Philippe de Vitry (1291 - 9 giugno 1361): Vos qui admiramini virgines / Gratissima virginis species / Gaude gloriosa, mottetto isoritmico a 4 voci. Lumina Ensemble, dir. Anna Pope.

Triplum

Vos qui admiramini virgines,
si virgini pro ceteris eligende
dignati fuerimus nubere,
dum nupsimus tanquam valde diligende.
Ista pulchra specie humilis maneriæ
ac opere virtuosa,
turpis vestrum altera
ausu nimis aspera
necnon virtutes exosa.
Ista lux, nox nubila,
Ista velox aquila,
vos colubres gradientes,
Ista super æterna regnat
vos in misera valle languentis egentes.
Ista virgo regia dulcis est amasia
mea sponsa quæpia.
Rex ego sum, hæc regina.
Quod tanta referimus?
Nos qui cuncta novimus
dignam preelegimus
et ut rosam hanc præspina.
Urgite vos igitur
quia tempus labitur
et mors nos persequitur
huic servite.
Hanc vocate,
quod si neglexeritus
illam non videbitis
gloriam quam cupitis,
vos eia propera te.

Motetus

Gratissima virginis species
quam decorat carnis mundicies,
usque centrum placasti intima
mei cordis plaga dulcissima
intra stimulans amoris spiritum
nescientem pectoris exitum.
Gratissime simili vulnere
peperisti mundum me ledere.
O regina, tuum amplectere
astringendo pectus cum ubere.
O rex regum oculum oculo
et os ori junge pro osculo
ac inspira verbum in labia
qua recepto fiat caro dia.

Tenor e contratenor

Gaude gloriosa.
Vivat iste.

commenti