Fiori di rose e gigli delle valli la circondavano

Vincenzo Ugolini (c1580 - 6 maggio 1638): Quae est ista, mottetto a 3 cori (pubblicato in Motecta et missae octonis et duodenis vocibus cum basso ad organum II, 1622). Coro Counterpoint, dir. David Acres.

Quae est ista quae processit sicut sol et formosa tanquam Hierusalem?
Viderunt eam filiae Sion et beatam dixerunt, et reginae laudaverunt eam.
Et sicut dies verni circumdabant eam flores rosarum et lilia convallium.
(Cantico dei cantici VI:10, passim)

Malata d’amore

Antoine Busnois (c1430 - 6 novembre 1492): Anima mea liquefacta est, mottetto a 3 voci su testo tratto dal Cantico dei cantici (V:6-8). Capella Sancti Michaelis.

Anima mea liquefacta est, ut dilectus locutus est.
Quaesivi et non inveni illum; vocavi et non respondit mihi.
Invenerunt me custodes civitatis, percusserunt me et vulneraverunt me.
Tulerunt pallium meum custodes murorum.
Filiae Hierusalem, nuntiate dilecto quia amore langueo.

Flores apparuerunt

Francisco Guerrero (4 ottobre 1528 - 1599): Surge, propera amica mea, mottetto a 6 voci (testo: Canticum canticorum Salomonis 2:10b–13). Stile Antico.

10b Surge, propera amica mea, columba mea, formosa mea, et veni.
11 Jam enim hyems transiit, imber abiit et recessit.
12 Flores apparuerunt in terra, tempus putationis advenit.
Vox turturis audita est in terra nostra;
13 Ficus protulit grossos suos; vineae florentes dederunt odorem suum.
Surge, amica mea, speciosa mea, et veni.

Cantus firmus (soprano II): Veni, sponsa Christi.

Guerrero, Surge

Come un giglio fra le spine

Jacob Clemens non Papa (c1510/15 - 1555 o 1556): Ego flos campi, mottetto a 7 voci (pubblicato postumo in Thesaurus Musicus II, 1564, n. 3), testo tratto dal Cantico dei cantici (II:1-2 e IV:15). Stile Antico.

Ego flos campi et lilium convallium.
Sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias.
Fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu de Libano.

aligncenter

Veni, quia amore langueo

Alessandro Grandi (1586 - 1630): O quam tu pulchra es, mottetto a 1 voce e basso continuo (pubblicato in Ghirlanda sacra, scielta da diversi eccellentissimi compositori de varii motetti a voce sola, 1625, n. 7). Julie Hassler, soprano; Le Concert Brisé, dir. William Dongois.

O quam tu pulchra es,
Amica mea, columba mea,
Formosa mea
Oculi tui columbarum
Capilli tui sicut greges caprarum
Et dentes tui sicut greges tonsarum.
Veni de Libano, veni coronaberis.
Surge propera, surge sponsa mea,
Surge dilecta mea, immaculata mea,
Surge, veni, quia amore langueo.

Quam pulchra es

Erhard Bodenschatz (1576 - 1636): Quam pulchra es, amica mea, mottetto a 5 voci (1603; poi pubblicato nel Florilegium Portense, vol. I, 1618). Vocal Concert Dresden e Cappella Sagittariana Dresden, dir. Peter Kopp.

Quam pulchra es, amica mea,
formosa mea;
macula non est in te;
favus distilllans labia tua,
soror, mea sponsa,
et facies tua decora.

Bodenschatz, Quam pulchra es

Mia colomba

Hieronymus Praetorius (1560 - 27 gennaio 1629): Surge, propera, amica mea, mottetto per doppio coro a 8 voci (da Sacrae cantiones de praecipuis festis totius anni, 1599, n. 25), testo liberamente tratto dal Canticum canticorum II:10 passim. Balthasar-Neumann-Chor e Balthasar-Neumann-Ensemble, dir. Pablo Heras-Casado.

Surge, propera, amica mea, et veni.
Iam hiems transiit;
imber abiit et recessit.
Flores apparuerunt in terra nostra.
Tempus putationis advenit.

Surge, propera, speciosa mea, et veni,
formosa mea, columba mea,
in foraminibus petrae,
in caverna maceriae,
ostende mihi faciem tuam.
Sonet vox tua in auribus meis,
vox enim tua dulcis
et facies tua decora.

Nel mio giardino

John Dunstable (o Dunstaple; c1390 - 24 dicembre 1453): Quam pulchra es, mottetto a 3 voci. The Hilliard Ensemble.

Quam pulchra es et quam decora,
carissima, in deliciis;
statura tua assimilata est palmae,
et ubera tua botris;
caput tuum ut Carmelus,
collum tuum sicut turris eburnea.

Veni, dilecte mi,
ingrediamur in agrum;
videamus si flores fructus parturierunt,
si floruerunt mala punica;
ibi dabo tibi ubera mea.
Alleluia.


John Dunstable: Descendi in ortum meum, mottetto a 4 voci. ArsNovaSacra Vocal Ensemble.

Descendi in ortum meum,
ut viderem poma convallium
et inspicerem si floruissent vineae
et germinassent mala punica.
Revertere Sunamitis ut intueamur te.

Dunstable, Descendi in ortum meum

Bruna, ma bella

Tomás Luis de Victoria (1548 - 27 agosto 1611): Nigra sum, sed formosa, antifona (mottetto) a 6 voci (pubblicato in Motecta festorum totius anni cum Communi Sanctorum, quae partim senis, partim quinis, partim quaternis, alia octonis vocibus concinuntur, 1585, n. 3); testo tratto dal Canticum canticorum (I:5, II:10-12) in parte modificato.
Alcune interpretazioni del mio mottetto preferito. Nell’ordine:
– The Tallis Scholars, dir. Peter Phillips
– Chanticleer
– The Song Company
– Ensemble Plus Ultra, dir. Michael Noone

Nigra sum sed formosa filia Jerusalem
Ideo dilexit me Dominus et introduxit me in cubiculum suum et dixit mihi:
surge amica mea et veni.
Jam hiems transiit, imber abiit et recessit,
Flores apparuerunt in terra nostra, tempus putationis advenit.

Victoria è uno dei più straordinari compositori di ogni tempo. Ogni volta che ho l’occasione di ascoltare la sua musica mi sorprende la maestria con cui riesce a creare architetture polifoniche di complesse senza mai rinunciare all’intelligibilità del testo e alla piacevolezza dell’insieme. Questo brano è un esempio significativo della sua arte formidabile.